monumenta.ch > Plinius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 23
{VI} postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae - ita enim amurca exprimitur -, mox trapetis fractae premerentur iterum. premi plus quam centenos modios non probant: factus vocatur; quod vero poast molam primum expressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.